1.4
non negauerim iactatum a quibusdam Petronis patrem e regione Transpadana fuisse mancipem operarum, quae ex Vmbria in Sabinos ad culturam agrorum quotannis commeare soleant; subsedisse autem in oppido Reatino uxore ibidem ducta. ipse ne uestigium quidem de hoc, quamuis satis curiose inquirerem, inueni.
2.1
Vespasianus natus est in Sabinis ultra Reate uico modico, cui nomen est Falacrinae, XV. Kal. Decb. uesperi, Q. Sulpicio Camerino C. Poppaeo Sabino cons., quinquennio ante quam Augustus excederet; educatus sub paterna auia Tertulla in praediis Cosanis. quare princeps quoque et locum incunabulorum assidue frequentauit, manente uilla qualis fuerat olim, ne quid scilicet oculorum consuetudini deperiret; et auiae memoriam tanto opere dilexit, ut sollemnibus ac festis diebus pocillo quoque eius argenteo potare perseuerauerit.
2.2
Sumpta uirili toga latum clauum, quanquam fratre adepto, diu auersatus est, nec ut tandem appeteret compelli nisi a matre potuit. ea demum extudit magis conuicio quam precibus uel auctoritate, dum eum identidem per contumeliam anteambulonem fratris appellat.