Thesauros Literature biography Divus Vespasianus

Divus Vespasianus

Divus Vespasianus Suetonius
21.1 Ordinem uitae hunc fere tenuit. in principatu maturius semper ac de nocte uigilabat; dein perlectis epistulis officiorumque omnium breuiariis, amicos admittebat, ac dum salutabatur, et calciabat ipse se et amiciebat; postque decisa quaecumque obuenissent negotia gestationi et inde quieti uacabat, accubante aliqua pallacarum, quas in locum defunctae Caenidis plurimas constituerat; a secreto in balineum tricliniumque transibat. nec ullo tempore facilior aut indulgentior traditur, eaque momenta domestici ad aliquid petendum magno opere captabant.
22.1 Et super cenam autem et semper alias comissimus multa ioco transigebat; erat enim dicacitatis plurimae, etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem uerbis abstineret. et tamen nonnulla eius facetissima extant, in quibus et haec. Mestrium Florum consularem, admonitus ab eo 'plaustra' potius quam 'plostra' dicenda, postero die 'Flaurum' salutauit. expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus uellet inferri: 'Vespasiano,' inquit, 'adamato.'

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme