Thesauros Literature biography Divus Vespasianus

Divus Vespasianus

Divus Vespasianus Suetonius
19.1 ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, uetera quoque acroamata reuocauerat. †Appellari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia super plurimas coronas aureas dedit. sed et conuiuabatur assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuuaret. dabat sicut Saturnalibus uiris apophoreta, ita per Kal. Mart. feminis. et tamen ne sic quidem pristina cupiditatis infamia caruit.
19.2 Alexandrini Cybiosacten eum uocare perseuerauerunt, cognomine unius e regibus suis turpissimarum sordium. sed et in funere Fauor archimimus personam eius ferens imitansque, ut est mos, facta ac dicta uiui, interrogatis palam procuratoribus, quanti funus et pompa constaret, ut audit sestertium centiens, exclamauit, centum sibi sestertia darent ac se uel in Tiberim proicerent.
20.1 Statura fuit quadrata, compactis firmisque membris, uultu ueluti nitentis; de quo quidam urbanorum non infacete, siquidem petenti, ut et in se aliquid diceret: 'dicam,' inquit, 'cum uentrem exonerare desieris.' ualitudine prosperrima usus est, quamuis ad tuendam eam nihil amplius quam fauces ceteraque membra sibimet ad numerum in sphaeristerio defricaret inediamque unius diei per singulos menses interponeret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme