9.1
ac subinde caede Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, partitus est copias, quas aduersus Othonem praemitteret quasque ipse perduceret. praemisso agmine laetum euenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila aduolauit lustratisque signis ingressos uiam sensim antecessit. at contra ipso mouente statuae equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam religiosissime circumdederat, in profluentem excidit; mox Viennae pro tribunali iura reddenti gallinaceus supra umerum ac deinde in capite astitit. quibus ostentis par respondit exitus; nam confirmatum per legatos suos imperium per se retinere non potuit.
10.1
De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit nihilque cunctatus, quicquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit edicto iussas tribunis tradere arma. centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni datos inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate gessisset.