Thesauros Literature biography Vitellius

Vitellius

Vitellius Suetonius
14.3 sed et equitem R. proclamantem, cum raperetur ad poenam: 'heres meus es,' exhibere testamenti tabulas coegit, utque legit coheredem sibi libertum eius ascriptum, iugulari cum liberto imperauit. quosdam et de plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni clare male dixerant, interemit contemptu sui et noua spe id ausos opinatus.
14.4 nullis tamen infensior quam uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat intra Kal. Oct. urbe Italiaque mathematici excederent, statim libellus propositus est, et Chaldaeos dicere, bonum factum, ne Vitellius Germanicus intra eundem Kalendarum diem usquam esset.
14.5 suspectus et in morte matris fuit, quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, uaticinante Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita demum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes parenti extitisset. alii tradunt ipsam taedio praesentium et imminentium metu uenenum a filio impetrasse, haud sane difficulter.
15.1 Octauo imperii mense desciuerunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis Iudaicus et Syriaticus, ac pars in absentis pars in praesentis Vespasiani uerba iurarunt. ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est. dilectum quoque ea condicione in urbe egit, ut uoluntariis non modo missionem post uictoriam, sed etiam ueteranorum iustaeque militiae commoda polliceretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme