Thesauros Literature biography Otho

Otho

Otho Suetonius
2.1 Otho imperator IIII. Kal. Mai. natus est Camillo Arruntio Domitio Ahenobarbo cons. a prima adulescentia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre, ferebatur et uagari noctibus solitus atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum corripere ac distento sago impositum in sublime iactare.
2.2 post patris deinde mortem libertinam aulicam gratiosam, quo efficacius coleret, etiam diligere simulauit quamuis anum ac paene decrepitam; per hanc insinuatus Neroni facile summum inter amicos locum tenuit congruentia morum, ut uero quidam tradunt, et consuetudine mutui stupri. ac tantum potentia ualuit, ut damnatum repetundis consularem uirum, ingens praemium pactus, prius quam plane restitutionem ei impetrasset, non dubitaret in senatum ad agendas gratias introducere.
3.1 omnium autem consiliorum secretorumque particeps die, quem necandae matri Nero destinarat, ad auertendas suspiciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit; item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, abductam marito demandatamque interim sibi, nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, ut ne riualem quidem Neronem aequo tulerit animo creditur certe non modo missos ad arcessendam non recepisse,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme