8.2
acciditque, ut cum prouinciam ingressus sacrificaret, intra aedem publicam puero e ministris acerram tenenti capillus repente toto capite canesceret, nec defuerunt qui interpretarentur significari rerum mutationem successurumque iuueni senem, hoc est ipsum Neroni. non multo post in Cantabriae lacum fulmen decidit repertaeque sunt duodecim secures, haud ambiguum summae imperii signum.
9.1
Per octo annos uarie et inaequabiliter prouinciam rexit, primo acer et uehemens et in coercendis quidem delictis uel immodicus. nam et nummulario non ex fide uersanti pecunias manus amputauit mensaeque eius adfixit, et tutorem, quod pupillum, cui substitutus heres erat, ueneno necasset, cruce adfecit; implorantique leges et ciuem Romanum se testificanti, quasi solacio et honore aliquo poenam leuaturus, mutari multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucem iussit. paulatim in desidiam segnitiamque conuersus est, ne quid materiae praeberet Neroni et, ut dicere solebat, quod nemo rationem otii sui reddere cogeretur.