Thesauros Literature biography Galba

Galba

Galba Suetonius
4.3 Sumpta uirili toga somniauit Fortunam dicentem, stare se ante fores defessam et nisi ocius reciperetur, cuicumque obuio praedae futuram. utque euigilauit, aperto atrio simulacrum aeneum deae cubitali maius iuxta limen inuenit idque gremio suo Tusculum, ubi aestiuare consueuerat, auexit et in parte aedium consecratum menstruis deinceps supplicationibus et peruigilio anniuersario coluit.
4.4 Quanquam autem nondum aetate constanti ueterem ciuitatis exoletumque morem ac tantum in domo sua haerentem obstinatissime retinuit, ut liberti seruique bis die frequentes adessent ac mane saluere, uesperi ualere sibi singuli dicerent.
5.1 inter liberales disciplinas attendit et iuri. dedit et matrimonio operam; uerum amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit in caelibatu neque sollicitari ulla condicione amplius potuit, ne Agrippinae quidem, quae uiduata morte Domitii maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitauerat modis, ut in conuentu matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matre Lepidae.
5.2 Obseruauit ante omnis Liuiam Augustam, cuius et uiuae gratia plurimum ualuit et mortuae testamento paene ditatus est; sestertium namque quingenties praecipuum inter legatarios habuit, sed quia notata, non perscripta erat summa, herede Tiberio legatum ad quingenta reuocante, ne haec quidem accepit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme