3.1
Imagines et elogia uniuersi generis exequi longum est, familiae breuiter attingam. qui primus Sulpiciorum cognomen Galbae tulit cur aut unde traxerit, ambigitur. quidam putant, quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit; alii, quod in diuturna ualitudine galbeo, id est remediis lana inuolutis, assidue uteretur; nonnulli, quod praepinguis fuerit uisus, quem galbam Galli uocent; uel contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae.
3.2
familiam illustrauit Seruius Galba consularis, temporum suorum †et eloquentissimus, quem tradunt Hispaniam ex praetura optinentem, triginta Lusitanorum milibus perfidia trucidatis, Viriathini belli causam extitisse. eius nepos ob repulsam consulatus infensus Iulio Caesari, cuius legatus in Gallia fuerat, conspirauit cum Cassio et Bruto, propter quod Pedia lege damnatus est.
3.3
ab hoc sunt imperatoris Galbae auus ac pater: auus clarior studiis quam dignitate—non enim egressus praeturae gradum—multiplicem nec incuriosam historiam edidit; pater consulatu functus, quanquam breui corpore atque etiam gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitauit.