Thesauros Literature biography Galba

Galba

Galba Suetonius
16.1 Per haec prope uniuersis ordinibus offensis uel praecipua flagrabat inuidia apud milites. nam cum in uerba eius absentis iurantibus donatiuum grandius solito praepositi pronuntiassent, neque ratam rem habuit et subinde iactauit legere se militem, non emere consuesse; atque eo quidem nomine omnis, qui ubique erant, exacerbauit. ceterum praetorianos etiam metu et indignitate commouit, remouens subinde plerosque ut suspectos et Nymphidi socios.
16.2 sed maxime fremebat superioris Germaniae exercitus fraudari se praemis nauatae aduersus Gallos et Vindicem operae. ergo primi obsequium rumpere ausi Kal. Ian. adigi sacramento nisi in nomen senatus recusarunt statimque legationem ad praetorianos cum mandatis destinauerunt: displicere imperatorem in Hispania factum; eligerent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent.
17.1 quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc quidem donatiui ulla mentione facta. quo faciliorem occasionem M. Saluio Othoni praebuit perficiendi conata intra sextum adoptionis diem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme