Thesauros Literature biography Nero

Nero

Nero Suetonius
57.2 quin etiam Vologaesus Parthorum rex missis ad senatum legatis de instauranda societate hoc etiam magno opere orauit, ut Neronis memoria coleretur. denique cum post uiginti annos adulescente me extitisset condicionis incertae qui se Neronem esse iactaret, tam fauorabile nomen eius apud Parthos fuit, ut uehementer adiutus et uix redditus sit.
← Previous 47 / 47

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme