Thesauros Literature biography Nero

Nero

Nero Suetonius
45.1 ex annonae quoque caritate lucrantia adcreuit inuidia; nam et forte accidit, ut in publica fame Alexandrina nauis nuntiaretur puluerem luctatoribus aulicis aduexisse.
45.2 Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret. statuae eius a uertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca: nunc demum agona esse, et traderet tandem. alterius collo ascopa deligata simulque titulus: 'ego quid potui? sed tu culleum meruisti.' ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando excitasse. iam noctibus iurgia cum seruis plerique simulantes crebro Vindicem poscebant.
46.1 Terrebatur ad hoc euidentibus portentis somniorum et auspiciorum et ominum, cum ueteribus tum nouis. numquam antea somniare solitus occisa demum matre uidit per quietem nauem sibi regenti extortum gubernaculum trahique se ab Octauia uxore in artissimas tenebras et modo pinnatarum formicarum multitudine oppleri, modo a simulacris gentium ad Pompei theatrum dedicatarum circumiri arcerique progressu; asturconem, quo maxime laetabatur, posteriore corporis parte in simiae speciem transfiguratum ac tantum capite integro hinnitus edere canoros.
46.2 de Mausoleo, sponte foribus patefactis, exaudita uox est nomine eum cientis. Kal. Ian. exornati Lares in ipso sacrificii apparatu conciderunt; auspicanti Sporus anulum muneri optulit, cuius gemmae scalptura erat Proserpinae raptus; uotorum nuncupatione, magna iam ordinum frequentia, uix repertae Capitolii claues.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme