Thesauros Literature biography Nero

Nero

Nero Suetonius
42.1 Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.
42.2 nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit uel inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis.
43.1 Initio statim tumultus multa et inmania, uerum non abhorrentia a natura sua creditur destinasse: successores percussoresque summittere exercitus et prouincias regentibus, quasi conspiratis idemque et unum sentientibus; quidquid ubique exulum, quidquid in urbe hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut conscios popularium suorum atque fautores; Gallias exercitibus diripiendas permittere; senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare; urbem incendere feris in populum immissis, quo difficilius defenderentur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme