Thesauros Literature biography Nero

Nero

Nero Suetonius
39.2 multa Graece Latineque proscripta aut uulgata sunt, sicut illa: Νέρων Ὀρέστησ Ἀλκμέων μητροκτόνος. νεόψηφον: Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε. Quis negat Aeneae magna de stirpe Neronem? sustulit hic matrem, sustulit ille patrem. Dum tendit citharam noster, dum cornua Parthus, noster erit Paean, ille Hecatebeletes. Roma domus fiet: Veios migrate, Quirites, si non et Veios occupat ista domus. sed neque auctores requisiit et quosdam per indicem delatos ad senatum adfici grauiore poena prohibuit.
39.3 transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara uoce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret; et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ ita demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et in nouissima clausula Orcus uobis ducit pedes senatum gestu notarat. histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.
40.1 Talem principem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbis tandem destituit, initium facientibus Gallis duce Iulio Vindice, qui tum eam prouinciam pro praetore optinebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme