Thesauros Literature biography Nero

Nero

Nero Suetonius
37.3 elatus inflatusque tantis uelut successibus negauit quemquam principum scisse quid sibi liceret, multasque nec dubias significationes saepe iecit, ne reliquis quidem se parsurum senatoribus, eumque ordinem sublaturum quandoque e re p.publica ac prouincias et exercitus equiti R.Romano ac libertis permissurum. certe neque adueniens neque proficiscens quemquam osculo impertiit ac ne resalutatione quidem; et in auspicando opere Isthmi magna frequentia clare ut sibi ac populo R.Romano bene res uerteret optauit dissimulata senatus mentione.
38.1 Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit. dicente quodam in sermone communi:
38.1 ἐμοῦ θανόντοσ γαῖα μειχθήτω πυρί,
38.1 'immo,' inquit, 'ἐμοῦ ζῶντοσ,' planeque ita fecit. nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos non attigerint, et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod saxeo muro constructa erant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme