Thesauros Literature biography Nero

Nero

Nero Suetonius
29.1 Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut contaminatis paene omnibus membris nouissime quasi genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus emitteretur e cauea uirorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina inuaderet et, cum affatim desaeuisset, conficeretur a Doryphoro liberto; cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit, uoces quoque et heiulatus uim patientium uirginum imitatus. ex nonnullis comperi persuasissimum habuisse eum neminem hominem pudicum aut ulla corporis parte purum esse, uerum plerosque dissimulare uitium et callide optegere; ideoque professis apud se obscaenitatem cetera quoque concessisse delicta.
30.1 Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem, sordidos ac deparcos esse quibus impensarum ratio constaret, praelautos uereque magnificos qui abuterentur ac perderent. laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo magis nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in breui spatio prodegisset.
30.2 quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit. in Tiridatem, quod uix credibile uideatur, octingena nummum milia diurna erogauit abeuntique super sestertium milies contulit. Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit. cercopithecum Panerotem faeneratorem et urbanis rusticisque praediis locupletatum prope regio extulit funere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme