12.4
gymnico, quod in Saeptis edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit conditamque in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio consecrauit. ad athletarum spectaculum inuitauit et uirgines Vestales, quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur.
13.1
Non immerito inter spectacula ab eo edita et Tiridatis in urbem introitum rettulerim. quem Armeniae regem magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo oportunissime potuit, dispositis circa fori templa armatis cohortibus, curuli residens apud rostra triumphantis habitu inter signa militaria atque uexilla.
13.2
et primo per deuexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adleuatumque dextra exosculatus est, dein precanti tiaram deductam diadema inposuit, uerba supplicis interpretata praetorio uiro multitudini pronuntiante; perductum inde in theatrum ac rursus supplicantem iuxta se latere dextro conlocauit. ob quae imperator consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam nullo residuo bello.
14.1
Consulatus quattuor gessit: primum bimenstrem, secundum et nouissimum semenstres, tertium quadrimenstrem; medios duos continuauit, reliquos inter annua spatia uariauit.