Thesauros Literature biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Suetonius
8.1 nec eo minus contumeliis obnoxius uixit. nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis. solebant et manibus stertentis socci induci, ut repente expergefactus faciem sibimet confricaret.
9.1 Sed ne discriminibus quidem caruit. primum in ipso consulatu, quod Neronis et Drusi fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene honore summotus est; deinde extraneo uel etiam domesticorum aliquo deferente assidue uarieque inquietatus. cum uero detecta esset Lepidi et Gaetulici coniuratio, missus in Germaniam inter legatos ad gratulandum etiam uitae periculum adiit, indignante ac fremente Gaio patruum potissimum ad se missum quasi ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui traderent praecipitatum quoque in flumen, sic ut uestitus aduenerat.
9.2 atque ex eo numquam non in senatu nouissimus consularium sententiam dixit, ignominiae causa post omnis interrogatus. etiam cognitio falsi testamenti recepta est, in quo et ipse signauerat. postremo sestertium octogies pro introitu noui sacerdotii coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam aerario fidem liberare non posset, in uacuum lege praediatoria uenalis pependerit sub edicto praefectorum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme