Thesauros Literature biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Suetonius
6.1 Equester ordo bis patronum eum perferendae pro se legationis elegit, semel cum deportandum Romam corpus Augusti humeris suis ab consulibus exposcerent, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem gratularetur; quin et spectaculis aduenienti assurgere et lacernas deponere solebat.
6.2 senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset. quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente. qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertium uicies prosecutus commendauit insuper exercitibus ac senatui populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.
7.1 Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus forum praeteruolans aquila dexteriore umero consideret. sortitus est et de altero consulatu in quartum annum; praeseditque nonnumquam spectaculis in Gai uicem, adclamante populo: 'feliciter' partim 'patruo imperatoris' partim 'Germanici fratri!'

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme