Thesauros Literature biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Suetonius
22.1 Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem morem, item circa omnium ordinum statum domi forisque aut correxit aut exoleta reuocauit aut etiam noua instituit. in cooptandis per collegia sacerdotibus neminem nisi iuratus nominauit; obseruauitque sedulo, ut quotiens terra in urbe mouisset, ferias aduocata contione praetor indiceret, utque dira aue in Capitolio uisa obsecratio haberetur, eamque ipse iure maximi pontificis pro rostris populo praeiret summotaque operariorum seruorumque turba.
23.1 Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit. iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum atque etiam per prouincias potestatibus demandauit. capiti Papiae Poppaeae legis a Tiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogauit.
23.2 sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur, utque ii, quibus a magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia summouerentur. ipse quosdam nouo exemplo relegauit, ut ultra lapidem tertium uetaret egredi ab urbe.
23.2 De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat. commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme