Thesauros Literature biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Suetonius
20.2 Fucinum adgressus est non minus conpendii spe quam gloriae, cum quidam priuato sumptu emissuros se repromitterent, si sibi siccati agri concederentur. per tria autem passuum milia partim effosso monte partim exciso canalem absoluit aegre et post undecim annos, quamuis continuis XXX hominum milibus sine intermissione operantibus.
20.3 portum Ostiae extruxit circumducto dextra sinistraque brachio et ad introitum profundo iam solo mole obiecta; quam quo stabilius fundaret, nauem ante demersit, qua magnus obeliscus ex Aegypto fuerat aduectus, congestisque pilis superposuit altissimam turrem in exemplum Alexandrini Phari, ut ad nocturnos ignes cursum nauigia dirigerent.
21.1 Congiaria populo saepius distribuit. spectacula quoque complura et magnifica edidit, non usitata modo ac solitis locis, sed et commenticia et ex antiquitate repetita, et ubi praeterea nemo ante eum. ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme