Thesauros Literature biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Suetonius
13.2 conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes, assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis. bellum ciuile mouit Furius Camillus Scribonianus Delmatiae legatus; uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
14.1 Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primos iunctim, sequentis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus. ius et consul et extra honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque antiquitus et religiosis. nec semper praescripta legum secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et in maiore fraude conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme