Thesauros Literature biography C. Caligula

C. Caligula

C. Caligula Suetonius
37.2 fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate; quibus discumbens de die inter choros ac symphonias litora Campaniae peragraret. in extructionibus praetoriorum atque uillarum omni ratione posthabita nihil tam efficere concupiscebat quam quod posse effici negaretur.
37.3 et iactae itaque moles infesto ac profundo mari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere aequati et complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur. ac ne singula enumerem, immensas opes totumque illud Ti. Caesaris uicies ac septies milies sestertium non toto uertente anno absumpsit.
38.1 Exhaustus igitur atque egens ad rapinas conuertit animum uario et exquisitissimo calumniarum et auctionum et uectigalium genere. negabat iure ciuitatem Romanam usurpare eos, quorum maiores sibi posterisque eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim intellegi debere 'posteros' ultra hunc gradum; prolataque Diuorum Iuli et Augusti diplomata ut uetera et obsoleta deflabat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme