27.4
parentes supplicio filiorum interesse cogebat; quorum uni ualitudinem excusanti lecticam misit, alium a spectaculo poenae epulis statim adhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit. curatorem munerum ac uenationum per continuos dies in conspectu suo catenis uerberatum non prius occidit quam offensus putrefacti cerebri odore. Atellaniae poetam ob ambigui ioci uersiculum media amphitheatri harena igni cremauit. equitem R. obiectum feris, cum se innocentem proclamasset, reduxit abscisaque lingua rursus induxit.
28.1
reuocatum quendam a uetere exilio sciscitatus, quidnam ibi facere consuesset, respondente eo per adulationem: 'deos semper oraui ut, quod euenit, periret Tiberius et tu imperares,' opinans sibi quoque exules suos mortem imprecari, misit circum insulas, qui uniuersos contrucidarent. cum discerpi senatorem concupisset, subornauit qui ingredientem curiam repente hostem publicum appellantes inuaderent, graphisque confossum lacerandum ceteris traderent; nec ante satiatus est quam membra et artus et uiscera hominis tracta per uicos atque ante se congesta uidisset.