Thesauros Literature biography Tiberius

Tiberius

Tiberius Suetonius
1.1 Patricia gens Claudia—fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate—orta est ex Regillis oppido Sabinorum. inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata agrum insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice accepit.
1.2 deinceps procedente tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta est. cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter conuictus est. inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quod significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.
2.1 Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam sequius admissa in rem p. extant. sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit. Claudius Caudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit. †Tibus Nero aduenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam Hannibali fratri coniungeretur, oppressit.
1 / 54 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme