Thesauros Literature biography Tiberius

Tiberius

Tiberius Suetonius
72.2 erat ei in oblectamentis serpens draco, quem ex consuetudine manu sua cibaturus cum consumptum a formicis inuenisset, monitus est ut uim multitudinis caueret. rediens ergo propere Campaniam Asturae in languorem incidit, quo paulum leuatus Cerceios pertendit. ac ne quam suspicionem infirmitatis daret, castrensibus ludis non tantum interfuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis desuper petit; statimque latere conuulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum.
72.3 sustentauit tamen aliquamdiu, quamuis Misenum usque deuectus nihil ex ordine cotidiano praetermitteret, ne conuiuia quidem aut ceteras uoluptates partim intemperantia partim dissimulatione. nam Chariclen medicum, quod commeatu afuturus e conuiuio egrediens manum sibi osculandi causa apprehendisset, existimans temptatas ab eo uenas, remanere ac recumbere hortatus est cenamque protraxit. nec abstinuit consuetudine quin tunc quoque instans in medio triclinio astante lictore singulos ualere dicentis appellaret.
73.1 interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus. sed tempestatibus et ingrauescente ui morbi retentus paulo post obiit in uilla Lucullana octauo et septuagesimo aetatis anno, tertio et uicesimo imperii, XVII. Kal. Ap. Cn. Acerronio Proculo C. Pontio Nigrino conss.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme