Thesauros Literature biography Tiberius

Tiberius

Tiberius Suetonius
58.1 sub idem tempus consulente praetore an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges respondit et atrocissime exercuit. statuae quidam Augusti caput dempserat, ut alterius imponeret; acta res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quaesita est. damnato reo paulatim genus calumniae eo processit, ut haec quoque capitalia essent: circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione aliqua laesisse. perit denique et is, qui honorem in colonia sua eodem die decerni sibi passus est, quo decreti et Augusto olim erant.
59.1 Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala:
59.1 Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam?
59.1 dispeream, si te mater amare potest.
59.1 Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum;
59.1 omnia si quaeras, et Rhodus exilium est.
59.1 Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar:
59.1 incolumi nam te ferrea semper erunt.
59.1 Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem:
59.1 tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum.
59.2 Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam
59.2 et Marium, si uis, aspice, sed reducem,
59.2 nec non Antoni ciuilia bella mouentis
59.2 non semel infectas aspice caede manus,
59.2 et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo,
59.2 ad regnum quisquis uenit ab exilio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme