Thesauros Literature biography Tiberius

Tiberius

Tiberius Suetonius
26.2 intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur. praenomen quoque imperatoris cognomenque patris patriae et ciuicam in uestibulo coronam recusauit; ac ne Augusti quidem nomen, quanquam hereditarium, nullis nisi ad reges ac dynastas epistulis addidit. nec amplius quam mox tres consulatus, unum paucis diebus, alterum tribus mensibus, tertium absens usque in Idus Maias gessit.
27.1 Adulationes adeo auersatus est, ut neminem senatorum aut officii aut negotii causa ad lecticam suam admiserit, consularem uero satisfacientem sibi ac per genua orare conantem ita suffugerit, ut caderet supinus; atque etiam, si quid in sermone uel in continua oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere et commutare continuo. dominus appellatus a quodam denuntiauit, ne se amplius contumeliae causa nominaret. alium dicentem sacras eius occupationes et rursus alium, auctore eo senatum se audisse, uerba mutare et pro auctore suasorem, pro sacris laboriosas dicere coegit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme