Thesauros Literature biography Tiberius

Tiberius

Tiberius Suetonius
2.2 contra Claudius Regillianus, decemuir legibus scribendis, uirginem ingenuam per uim libidinis gratia in seruitutem asserere conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus. Claudius †Drusus statua sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clientelas occupare temptauit. Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium nauale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, uelut iterum inludens discrimini publico Glycian uiatorem suum dixit.
2.3 Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit, precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme