21.3
adduci tamen nequeo quin existimem, circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil temere fecisse; sed uitiis Tiberii uirtutibusque perpensis potiores duxisse uirtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione iurauerit et epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R. praesidium prosequatur. ex quibus in exemplum pauca hinc inde subieci.
21.4
'Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, ἐμοὶ καὶ †μουισ3ασ3αισ3τ στρατηγῶν. iucundissime et ita sim felix, uir fortissime et dux νομιμώτατε, uale.
21.5
Ordinem aestiuorum tuorum ego uero , mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates καὶείαν τῶν στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu gesseris, existimo. hii quoque qui tecum fuerunt omnes confitentur, uersum illum in te posse dici:
21.5
unus homo nobis uigilando restituit rem.
21.6
Siue quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, siue quid stomachor, ualde medius Fidius Tiberium meum desidero succurritque uersus ille Homericus:
21.6
τούτου γ' ἑσπομένοιο καὶ ἐκ πυρὸς αἰθομένοιο
21.6
ἄμφω νοστήσαιμεν, ἐπεὶ περίοιδε νοῆσαι.
21.7
Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi cohorrescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. periclitetur.
21.7
Nihil interest ualeam ipse necne, si tu non ualebis.
21.7
Deos obsecro, ut te nobis conseruent et ualere nunc et semper patiantur, si non p. R. perosi sunt.'