1.1
Gentem Octauiam Velitris praecipuam olim fuisse multa declarant. nam et uicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octauius uocabatur et ostendebatur ara Octauio consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem diuinam faceret, nuntiata repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium ingressus uictor redit. decretum etiam publicum extabat, quo cauebatur, ut in posterum quoque simili modo exta Marti redderentur reliquiaeque ad Octauios referrentur.
2.1
ea gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis adlecta in senatum, mox a Seruilio Tullio in patricias traducta, procedente tempore ad plebem se contulit ac rursus magno interuallo per Diuum Iulium in patriciatum redit. primus ex hac magistratum populi suffragio cepit C. Rufus.
2.2
is quaestorius Cn. et C. procreauit, a quibus duplex Octauiorum familia defluxit condicione diuersa, siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi sunt honoribus summis; at C. eiusque posteri, seu fortuna seu uoluntate, in equestri ordine constiterunt usque ad Augusti patrem. proauus Augusti secundo Punico bello stipendia in Sicilia tribunus militum fecit Aemilio Papo imperatore. auus municipalibus magisteriis contentus abundante patrimonio tranquillissime senuit.