Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
98.4 ὁρᾷς φάεσσι Μασγάβαν τιμώμενον; ac de hoc quoque consuluit. cum ille nihil aliud responderet quam, cuiuscumque essent optimos esse, cachinnum sustulit atque in iocos effusus est.
98.5 mox Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis intestinis morbo uariante; tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suo institutum perspectauit et cum Tiberio ad destinatum locum contendit. sed in redeundo adgrauata ualitudine tandem Nolae succubuit reuocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.
99.1 Supremo die identidem exquirens, an iam de se tumultus foris esset, petito speculo capillum sibi comi ac malas labantes corrigi praecepit et admissos amicos percontatus, ecquid iis uideretur minimum uitae commode transegisse, adiecit et clausulam:
99.1 ἐπεὶ δὲ πάνυ καλῶς πέπαισται, δότε κρότον
99.1 καὶ πάντες ἡμᾶς μετὰ χαρᾶς προπέμψατε. omnibus deinde dimissis, dum aduenientes ab urbe de Drusi filia aegra interrogat, repente in osculis Liuiae et in hac uoce defecit: 'Liuia, nostri coniugii memor uiue, ac uale!' sortitus exitum facilem et qualem semper optauerat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme