Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
85.1 Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu familiarium uelut in auditorio recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,' quae uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda; item 'hortationes ad philosophiam,' et aliqua 'de uita sua,' quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit.
85.2 poetica summatim attigit. unus liber extat scriptus ab eo hexametris uersibus, cuius et argumentum et titulus est 'Sicilia'; extat alter aeque modicus 'epigrammatum,' quae fere tempore balinei meditabatur. nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.
86.1 Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et 'reconditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus'; praecipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere. quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur, neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme