Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
78.1 Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu. a cena in lecticulam se lucubratoriam recipiebat; ibi, donec residua diurni actus aut omnia aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat. in lectum inde transgressus non amplius cum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur.
78.2 si interruptum somnum reciperare, ut euenit, non posset, lectoribus aut fabulatoribus arcessitis resumebat producebatque ultra primam saepe lucem. nec in tenebris uigilauit umquam nisi assidente aliquo. matutina uigilia offendebatur; ac si uel officii uel sacri causa maturius uigilandum esset, ne id contra commodum faceret, in proximo cuiuscumque domesticorum cenaculo manebat. sic quoque saepe indigens somni, et dum per uicos deportaretur et deposita lectica inter aliquas moras condormiebat.
79.1 Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus uenustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens; in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo tonderet modo raderet barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet. uultu erat uel in sermone uel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme