Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
71.3 et rursus aliis litteris: 'nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus; lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus. frater tuus magnis clamoribus rem gessit; ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis detrimentis praeter spem paulatim retractum est. ego perdidi uiginti milia nummum meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo plerumque. nam si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem quod cuique donaui, uicissem uel quinquaginta milia. sed hoc malo; benignitas enim mea me ad caelestem gloriam efferet.' scribit ad filiam:
71.4 'misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis conuiuis dederam, si uellent inter se inter cenam uel talis uel par impar ludere.'
72.1 In ceteris partibus uitae continentissimum constat ac sine suspicione ullius uitii. habitauit primo iuxta Romanum forum supra Scalas anularias, in domo quae Calui oratoris fuerat; postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breues essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento conclauia. ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit, quamuis parum salubrem ualitudini suae urbem hieme experiretur assidueque in urbe hiemaret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme