Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
69.2 scribit etiam ad ipsum haec familiariter adhuc necdum plane inimicus aut hostis: 'quid te mutauit? quod reginam ineo? uxor mea est. nunc coepi an abhinc annos nouem? tu deinde solam Drusillam inis? ita ualeas, uti tu, hanc epistulam cum leges, non inieris Tertullam aut Terentillam aut Rufillam aut Saluiam Titiseniam aut omnes. an refert, ubi et in qua arrigas?'
70.1 Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae uulgo δωδεκάθεος uocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi uersus:
70.1 cum primum istorum conduxit mensa choragum,
70.1 sexque deos uidit Mallia sexque deas,
70.1 impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit,
70.1 dum noua diuorum cenat adulteria:
70.1 omnia se a terris tunc numina declinarunt,
70.1 fugit et auratos Iuppiter ipse thronos.
70.2 auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria ac fames, adclamatumque est postridie: omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur. notatus est et ut pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et aleae indulgens. nam et proscriptionis tempore ad statuam eius ascriptum est:
70.2 pater argentarius, ego Corinthiarius, cum existimaretur quosdam propter uasa Corinthia inter proscriptos curasse referendos; et deinde bello Siciliensi epigramma uulgatum est:
70.2 postquam bis classe uictus naues perdidit,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme