Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
59.1 Medico Antonio Musae, cuius opera ex ancipiti morbo conualuerat, statuam aere conlato iuxta signum Aesculapi statuerunt. nonnulli patrum familiarum testamento cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo uictumae in Capitolium ducerentur uotumque pro se solueretur, quod superstitem Augustum reliquissent. quaedam Italiae ciuitates diem, quo primum ad se uenisset, initium anni fecerunt. prouinciarum pleraeque super templa et aras ludos quoque quinquennales paene oppidatim constituerunt.
60.1 reges amici atque socii et singuli in suo quisque regno Caesareas urbes condiderunt et cuncti simul aedem Iouis Olympii Athenis antiquitus incohatam perficere communi sumptu destinauerunt Genioque eius dedicare; ac saepe regnis relictis non Romae modo sed et prouincias peragranti cotidiana officia togati ac sine regio insigni more clientium praestiterunt.
61.1 Quoniam qualis in imperis ac magistratibus regendaque per terrarum orbem pace belloque re p. fuerit, exposui, referam nunc interiorem ac familiarem eius uitam quibusque moribus atque fortuna domi et inter suos egerit a iuuenta usque ad supremum uitae diem.
61.2 Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octauiam quinquagensimum et quartum agens aetatis annum. utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam defunctae honores maximos tribuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme