Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
38.3 Equitum turmas frequenter recognouit, post longam intercapedinem reducto more trauectionis. sed neque detrahi quemquam in trauehendo ab accusatore passus est, quod fieri solebat, et senio uel aliqua corporis labe insignibus permisit, praemisso in ordine equo, ad respondendum quotiens citarentur pedibus uenire; mox reddendi equi gratiam fecit eis, qui maiores annorum quinque et triginta retinere eum nollent;
39.1 impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notauit, plures admonitione, sed uaria. lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notauitque aliquos, quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.
40.1 ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent. cum autem plerique equitum attrito bellis ciuilibus patrimonio spectare ludos e quattuordecim non auderent metu poenae theatralis, pronuntiauit non teneri ea, quibus ipsis parentibusue equester census umquam fuisset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme