Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
29.3 templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque iudicum recognouit. Tonanti Ioui aedem consecrauit liberatus periculo, cum expeditione Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset seruumque praelucentem exanimasset.
29.4 quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae theatrumque Marcelli. sed et ceteros principes uiros saepe hortatus est, ut pro facultate quisque monimentis uel nouis uel refectis et excultis urbem adornarent.
29.5 multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme