Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
27.4 et Quintum Gallium praetorem, in officio salutationis tabellas duplices ueste tectas tenentem, suspicatus gladium occulere, nec quicquam statim, ne aliud inueniretur, ausus inquirere, paulo post per centuriones et milites raptum e tribunali seruilem in modum torsit ac fatentem nihil iussit occidi prius oculis eius sua manu effossis; quem tamen scribit conloquio petito insidiatum sibi coniectumque a se in custodiam, deinde urbe interdicta dimissum naufragio uel latronum insidiis perisse.
27.5 tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua semel atque iterum per singula lustra collegam sibi cooptauit. recepit et morum legumque regimen aeque perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae honore, censum tamen populi ter egit, primum ac tertium cum collega, medium solus.
28.1 De reddenda re p. bis cogitauit: primum post oppressum statim Antonium, memor obiectum sibi ab eo saepius, quasi per ipsum staret ne redderetur; ac rursus taedio diuturnae ualitudinis, cum etiam magistratibus ac senatu domum accitis rationarium imperii tradidit. sed reputans et se priuatum non sine periculo fore et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseuerauit, dubium euentu meliore an uoluntate.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme