Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
27.1 Triumuiratum rei p. constituendae per decem annos administrauit; in quo restitit quidem aliquamdiu collegis ne qua fieret proscriptio, sed inceptam utroque acerbius exercuit. namque illis in multorum saepe personam per gratiam et preces exorabilibus solus magno opere contendit ne cui parceretur, proscripsitque etiam C. Toranium tutorem suum, eundem collegam patris sui Octaui in aedilitate.
27.2 Iulius Saturninus hoc amplius tradit, cum peracta proscriptione M. Lepidus in senatu excusasset praeterita et spem clementiae in posterum fecisset, quoniam satis poenarum exactum esset, hunc e diuerso professum, ita modum se proscribendi statuisse, ut omnia sibi reliquerit libera. in cuius tamen pertinaciae paenitentiam postea T. Vinium Philopoemenem, quod patronum suum proscriptum celasse olim diceretur, equestri dignitate honorauit.
27.3 in eadem hac potestate multiplici flagrauit inuidia. nam et Pinarium equitem R. Romanum , cum contionante se admissa turba paganorum apud milites subscribere quaedam animaduertisset, curiosum ac speculatorem ratus coram confodi imperauit; et Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se praecipitauerit;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme