Thesauros Literature biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
24.1 In re militari et commutauit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem nonnulla reuocauit. disciplinam seuerissime rexit. ne legatorum quidem cuiquam, nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere. equitem R. Romanum , quod duobus filiis adulescentibus causa detrectandi sacramenti pollices amputasset, ipsum bonaque subiecit hastae; quem tamen, quod inminere emptioni publicanos uidebat, liberto suo addixit, ut relegatum in agros pro libero esse sineret.
24.2 decimam legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit, item alias immodeste missionem postulantes citra commoda emeritorum praemiorum exauctorauit. cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pauit. centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione puniit, pro cetero delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque, nonnumquam cum decempedis, uel etiam caespitem portantes.
25.1 neque post bella ciuilia aut in contione aut per edictum ullos militum commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut priuignis suis imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans, quam aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas postularet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme