Thesauros Literature biography Divus Julius

Divus Julius

Divus Julius Suetonius
79.1 Adiecit ad tam insignem despecti senatus contumeliam multo arrogantius factum. Nam cum in sacrificio Latinarum revertente eo inter inmodicas ac novas populi acclamationes quidam e turba statuae eius coronam lauream candida fascia praeligatapraelígatá, M; the other mss. have praeligatam. inposuisset et tribuni plebis Epidius Marullus Caesetiusque Flavus coronae fasciam detrahi hominemque duci in vincula iussissent, dolens seu parum prospere motam regni mentionem sive, ut ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, tribunos graviter increpitos potestate privavit.
79.2 Neque ex eo infamiam affectati etiam regii nominis discutere valuit,valuit, ς; voluit, Ω. quanquam et plebei regem se salutanti Caesarem se, non regem esse responderit et Lupercalibus pro rostris a consule Antonio admotum saepius capiti suo diadema reppulerit atque in Capitolium Iovi Optimo Maximo miserit.
79.3 Quin etiam varia fama percrebruit migraturum Alexandream vel Ilium, translatis simul opibus imperii exhaustaque Italia dilectibus et procuratione urbis amicis permissa, proximo autem senatu Lucium Cottam quindecimvirum sententiam dicturum, ut, quoniam fatalibus libris contineretur,detineretur, MV; continetur GT. Parthos nisi a rege non posse vinci, Caesar rex appellaretur.
80.1 Quae causa coniuratis maturandi fuit destinata negotia, ne assentiri necesse esset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme