63.1
Non minor illa constantia eius, maioraminora,ϒ'; constantiae, ΠQSTϛ; immo maiora etiam, ϒ'. etiam indicia fuerint. Post aciem Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per angustias Hellesponti vectoria navicula traiceret, L. Cassium partis adversae cum decem rostratis navibus obvium sibi neque refugit et comminus tendens, ultro ad deditionem hortatus, supplicem ad se recepit.
64.1
Alexandriae circa oppugnationem pontis eruptione hostium subita conpulsus in scapham pluribus eodem praecipitantibus, cum desiluissetdedisset, P'O; the other mss. havedesilisset. in mare, nando per ducentos passus evasit ad proximam navem, elata laeva, ne libelli quos tenebat madefierent, paludamentum mordicus trahens, ne spolio poteretur hostis.
65.1
Militem neque a moribus neque a fortunafortuna, M; the other mss. have fortuna; forma, Torrentius. probabat, sed tantum a viribus, tractabatque pari severitate atque indulgentia. Non enim ubique ac semper, sed cum hostis in proximo esset, coercebat ; tum maxime exactor gravissimus disciplinae, ut neque itineris neque proelii tempus denuntiaret, sed paratum et intentum momentis omnibus quo vellet subito educeret. Quod etiam sine causa plerumque faciebat, praecipue pluviis et festis diebus. Ac subinde observandum se admonens repente interdiu vel nocte subtrahebat, augebatque iter, ut serius subsequentis defetigaret.