Thesauros Literature biography Divus Julius

Divus Julius

Divus Julius Suetonius
60.1 Proelia non tantum destinato, sed ex occasione sumebat ac saepe ab itinere statim, interdum spurcissimis tempestatibus, cum minime quis moturum putaret; nec nisi tempore extremo ad dimicandum cunctatior factus est, quo saepius vicisset, hoc minus experiendos casus opinans nihilque se tantum adquisiturum victoria, quantum auferreauferre...umquam, only in ς. calamitas posset. Nullum umquam hostem fudit, quin castris quoque exueret; ita nullum spatium perterritis dabat. Ancipiti proelio equos dimittebat et in primis suum, quo maior permanendi necessitas imponeretur auxilio fugae erepto.
61.1 Utebatur autem equo insigni, pedibus prope humanis et in modum digitorum ungulis fissis, quem natum apud se, cum haruspices imperium orbis terrae significare domino pronuntiassent, magna cura aluit nec patientem sessoris alterius primus ascendit; cuius etiam instar pro aede Veneris Genetricis postea dedicavit.
62.1 Inclinatam aciem solus saepe restituit obsistens fugientibus retinensque singulos et contortis faucibus convertens in hostem et quidem adeo plerumque trepidos, ut aquiliferaquilifer, Egnatius; aquilifero, Ω. moranti se cuspide sit comminatus, alius in manu detinentis reliquerit signum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme