Thesauros Literature biography Themistocles

Themistocles

Themistocles Cornelius Nepos
3 Huius consilium plerisque civitatibus displicebat et in terra dimicari magis placebat. itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur. ii vim hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt. at classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit. angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur. hinc etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat periculum, ne, si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo. quo factum est ut ab Artemisio discederent et exadversum Athenas apud Salamina classem suam constituerent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme