Thesauros Literature biography Carus et Carinus et Numerianus

Carus et Carinus et Numerianus

Carus et Carinus et Numerianus Scriptores historiae Augustae
9 Hanc ego epistulam idcirco indidi quod plerique dicunt vim fati quandam esse, ut Romanus princeps Ctesiphontem transire non possit, ideoque Carum fulmine absumptum quod eos fines transgredi cuperet qui fataliter constituti sunt. sed sibi habeat artes suas timiditas, calcanda virtutibus, licet plane ac licebit, ut per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit, Persas vincere atque ultra eos progredi, et futurum reor, si a nostris non deseratur promissus numinum favor. Bonum principem Carum fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod statim ut est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces ut invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur, ita scienter bella partiendo contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim milibus, captis diversi sexus viginti milibus. quod terruerat Purser, Hohl; quo terruerat P; quo territi erant Peter. unde unde fuit Purser; unde fuit P; unde subito Peter, Hohl. ut *s , foll, by Peter ; om. in P. So Madvig, foll, by Hohl; sic inter bella pariendi P.
10 Haec de Caro satis esse credo, veniamus ad Numerianum. huius et iunctior patri et admirabilior per socerum suum facta videtur historia, et quamvis Carinus maior aetate fuerit, prior etiam Caesar quam hic sit nuncupatus, tamen necesse est ut prius de Numeriano loquamur, qui patris secutus est mortem, post de Carino, quem vir rei publicae necessarius Augustus Diocletianus habitis conflictibus interemit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme