Thesauros Literature biography Carus et Carinus et Numerianus

Carus et Carinus et Numerianus

Carus et Carinus et Numerianus Scriptores historiae Augustae
14 Curiosum non puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii, avus meus effrontis editors; frontis P; efrontis *s . foeda uita Eyssenhardt, Hohl; foedauit P; foeditate Peter. plane sciam Paucker, Peter 2; plus quam P, *s . aliaque Peter 2; alia quae P. mihi rettulit ab ipso Diocletiano compertum. Cum, inquit, Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur, in minoribus adhuc locis militans, et cum Druiade quadam muliere rationem convictus sui cottidiani faceret, atque illa diceret, Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es, ioco non serio Diocletianus respondisse fertur, Tunc ero largus, cum fuero imperator. post quod verbum Druias dixisse fertur, Diocletiane, iocari noli, nam eris imperator cum Aprum occideris.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme