Thesauros Literature biography Carus et Carinus et Numerianus

Carus et Carinus et Numerianus

Carus et Carinus et Numerianus Scriptores historiae Augustae
11 Numerianus, Cari filius, moratus egregie et vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer publice declamaverit feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora stilo, versu autem talis fuisse praedicate ut omnes poetas sui temporis vicerit, nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui Ἁλιευτικὰ , Κυνηγετικὰ et Ναυτικὰ scripsit quique in omnibus coloniis inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem iamborum scriptorem, qui patris eius gesta in litteras rettulit, iisdem quae recitaverat editis veluti radio oratio fertur ad senatum missa tantum habuisse eloquentiae ut illi statua non quasi quam hic Editor; quae P; quam Numerianus Peter 2 , Hohl. quique P corr., Hohl; quinque P1; inque Peter. Caesari sed quasi rhetori decerneretur, ponenda in Bibliotheca Ulpia, cui subscriptum est: Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme