Thesauros Literature biography Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus Scriptores historiae Augustae
9 Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus aut ins. by Hohl; om. in P; alii linifiones, omnes certe Salm., Peter. esse Editor; et P; et uidentur et habentur. Peter. praecisi Hohl; cesi P ; cesi habent dei. by Salm. and Peter. nummus Vossius, Peter; nullus P. iusserat ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina, nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt, Saturnine Auguste, di te servent! et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox fugit atque ad Palaestinam rediit, ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cyclade uxoria militibus circumstantibus amictus et adoratus est. avum meum saepe dicentem audivi se interfuisse, cum ille adoraretur. " Flebat" inquit et dicebat, 'Necessarium, si non adroganter dicam, res publica virum perdidit, ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt.'

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme